# Liber Adversus Origenem 2-6

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA, Justiniani imperatoris ad sanctam synodum epistola de Theodosio Mopsuesteno et …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/2-6

patres, his rursum accurate consideralis, responderunt: Chalcedonense sacrum concilium Tbcodoretum et Ibam graviter verbis insectatum, non alia conditione in gratiam recepit, quam ut prius sua damnarent mala scripta, et Theodorum ac Nestorium. Nos autem praeter reliquos omnes hæreticos a dictiS quatuor sanctis conciliis damnatos, atque Ecclesia exclusos, damnamus etiam atque proscribimus Theo dorum, qui fuit Mopsuestiæ episcopus. ejusque. impios libros: nec non ea quæ Theodoretus male scripsit contra veram fidem, et duodecim sancti Cyrilli capita, ac primam sanctam Ephesinam synodum, et pro defensione Theodori ac Nestorii. Praeterea damnamus etiam epistolam quam Ibas fertur scripsisse ad Marim Persam, quae negat Verbum Dei ex sancta Virgine Deipara Maria incarnatum hominem esse factum, et divum Cyrillurn pro hæretico traducit; ac primam quidem Ephesinam sacram synodum reprehendit, ut quae incognita causa Nestorium damnaverit; duodecim autem capilula sancti Cyrilli conspuit, Nestorio vero et Theodoro eorumque impiis scriptis et opinionibus patrocinatur. Quapropter effrenes hærelicorum istorum linguas, impiissimaqne scripta, ipsosque ad extremum in falsis suis opinionibus ac malitia perseverantes, optimo jure patri mendaciorum diabolo annumerantes, dicemus: Vadite in lumine ignis vestri, et in flamma quam concepisti, (Isai. L).

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
