Latin
20
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 20
Unproofread scanNot analysed yet
Basilii episcopi Caesareae Cappadociae, ex ejus libro Regularum. Interrogatio: Si jtum dicit, Vapulabit multis, tum paucis (Luc. xu): quo pacto quidam dicunt, nullum finem supplicii fore iis qui poena afficiuntur? Responsio: Quae ambigua sunt, ac videntur obscure esse dicta in quibusdam locis divinitus inspiratae Scripturae, alibi ab aliis quae confessa et aperta sunt, declarantur. Cum ergo Dominus pronuntiarit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv); et alicubi mittat nos in ignem xternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; atque alias nominet gehennam ignis, et adjungat: Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur (Marc. IX): ac rursus per prophetam de quibusdam prædixerit: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI): cum hæc atque hujusmodi saepe a divinitus inspirata Scriptura proponantur, unum hoc quoque est diaboli artis et astutiæ, ut multi homines, veluti obliti talium tantarumque Domini sententiarum, finem sibi audeant poenarum peccati in posterum adumbrare. Nam si aeterni supplicii quandoque finis est futurus, omnino habebit ct vita aeterna finem; si in vita non sic evangelici dicli sensum accipimus, quae ratio est supplicio aeterno finem statuere? Æterni enim adjonctio pariter in utroque ponitur. Ibunt enim, inquit, hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam. (Matth. xxv). Ejusdem e sermone adhortalorio ad sanctum baptisma: <Propter brevem ac temporariam peccati voluptatem sempiterna crucior poena: propter voluptatem carnis, aeterno igni addieor. . Sancti Joannis episcopi Constantinopoleos prima ad Theodorum monachum epistola: <Hæc in mente jugiter habeas, ct fluvium ignis: Fluvius enim igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus (Dan. xvn). Nou est quod quisquam ei deditus igni, supplicii finem exspectet. Verum improbae saeculi hujus voluptates ab umbris somniisque nihil differunt; priusquam enim peccatum ad finem pervenerit, exstinguitur voluptas; suppliciorum vero, quae pro flagitiis suscipiuntur, nullus est finis. »Ejusdem ex commentariis in primam ad Corinthios Epistolam: «Non levis nobis hinc proposita quaestio est, sed de rebus valde necessariis. Quærunt omnes homines, ignis gehennae sitne finem habiturus: non habiturum pronuntiavit Dominus, cum diceret: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Marc. IX). Paulus vero eum perennem ostendens ait: Peccatores pœnas dabunt in interitu æterna. (11 Thess. i). >Quare cum divina nos Scriptura sanctique Patres edoceant, nullum finem esse impiorum supplicii, dæmonumque qui ab illis coluntur: quam restitutionem imaginantur, qui cum Origene sentiunt, ubi suppliciorum nullus est exitus! Sancta enim Christi Ecclesia, quemadmodum justis indesinentem praedicat vitam aeternam, ita impios perpetuo supplicia manere tradit. Atque hæc quidem in his. Nos porro paucis e multas divinae Scripturæ sanctorumque Patrum auctoritatibus afferendas esse perspeximus, ad confutandam Origenistarum impietaLem.