# Liber Adversus Origenem 21

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/21

Cum autem velimus omne scandalum a sanctissin1a Ecclesia propulsare, ut nulla in ea macula relinquatur; obsequentes divinis Scripturis sanctisque Patribus qui ipsum Origenem ac hujusmodi sceleratam impiamque ejus doctrinam profligarunt, ac juro anathemati subjecerunt, hanc epistolam ad tuam beatitudinem dedimus, qua eam hortamur ut omnium qui in hac regia urbe nunc degunt, sanctissimorum episcoporum conventum habeat, ae Deo amabilissimotum praefectorum sanctis, quae hic sunt, monasteriis, faciatque ut omnes in scriptis praefatum impium ac Deo repugnantem Origenem, qui et Adamantius, qui presbyter fuit sanctissimae Ecclesiae Alexandriæ, ac ejus nefaria impiaque dogmata, capitulaque omnia quae inferius ponuntur, omnimodis anathematizent: exemplaque dimittas eorum quae a beatitudine tua ob hanc causam gesta fuerint, ad alios omnes sanctissimos episcopos praefectosque venerabilium monasteriorum: ut et ipsi subscriptione propria anathematizent Origenem scelestaque ejus dogmata, cum omnibus qui declarabuntur, hæreticis. In posterum autem, ne aliter ordinentur episcopi, aut monasteriorum praefecti, nisi prius cum aliis omnibus hæreticis, qui de more in editis libellis anathematizantur, id est, Sabellio, Ario, Apollinario, Nestorio, Eutyche, Dioscoro, Timotheo Æluro, et Petro Moggo, et Anthimo Trapezuntis, Theodosio Alexandriae, Petro qui fuit Antiochiæ, et Petro qui Apameæ, et Severo olim Antiochiæ, prædictum etiam Origenem, qui paganorum Arianorumque insania laboravit, una cum exsecrabilibus impiisque ejus dogmatibus anathematizent. Omnibus enim prædicendum est, ne omnino quisquam audeat talem hæreticum, aut ejus expositiones defendere, sed eas unusquisque ex toto animo et tota cogitatione oderit et aversetur, et anathematizet, ut a Christiana traditione alienas, et simpliciorum animabus gravem afferentes luem ac pestem.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
