Latin
22
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 22
Unproofread scanNot analysed yet
Haec porro eadem scripsimus non solum ad sano titatem tuam, sed etiam ad sanctissimum et beatissimum papam senioris Romae et patriarcham Vigilium, et ad caeteros omnes sanctissimos episcopos et patriarchas, id est, Alexandriae, Theopoleos, et Dierosolymorum, ut et hi huic rei prospiciant, et haec finem adipiscantur. Cum vero cupiamus, omnes Christianos cognoscere scripta Origenis prorsus a vera Christianorum fide aliena esse, ex multis immensisque ejus blasphemiis paucas ad verbum apponendas esse censuimus. Sic autem habent.