# Liber Adversus Origenem 25.1-13

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 25.1 to 25.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.1

Et hæc quidem sufBciebant ad convincendam impietatem eorum qui sceleratam epistolam vindicant: tamen et in fine scriptor ejusdem epistolae ostendit suam perfidiam, dicendo quod oportet credere in templum, et in eum qui habitat in templo: per quæ aperte duas introducit personas. Sed et istam in'pietatem a Theodoro et Nestorio scriptor epistolae edoctus est. Catholica autem Ecclesia talem condemnans perfidiam, non in templum, et in eum qui habitat in templo, sed in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum conliteri et credere tradit. Nihil autem mirandum est, si vocabulo naturarum usus est scriptor illius impiae epistolæ. Solent enim hæretici, ut simpliciores decipiant, vocibus quidem uti quae ab orthodoxis pie dicuntur, rectum autem earum intellectum et expositionem ad (suam impietatem transferre: quoniam autem [ interdum ] eædem voces, quando bene exponuntur et intelliguntur, cum pietate sunt; quando autem male ab haereticis intelliguntur et proferuntur, impietatem habent. Itaque Nestorium duas quidem naturas et unam personam dicentem, non confitentem autem earum unitatem secundum sobsistentiam, Ephesina prima synodus, cujus auctores erant Coelestinus et Cyrillus sanctae memoriae, non suscepit, sed condemnavit. Nos autem sanctorum Patrum doctrinam per omnia sequentes, et unitatem duarum naturarum, ex quibus Dominus noster Jesus Christus unus sanctæ Trinitatis, Deus Verbum inearnatus, compositus est, et quod earum differentia non interempta est propter unitatem, in superioribus apertius demonstravimus. Et sufficiebant quidem quae prædiximus, satisfacere eis qui nolunt contendere. Sed quoniam illi qui semel ad impietatein declinaverunt, et alia proponere conantur, necessario nos et tales eorum occasiones vanas ostendemus. Dicunt enim non oportere vituperare impiam epistotam, eo quod in aliquantis fertur codicibus. Sed si hoc aliquis secundum eorum dementiam sufficiat [F. suscipiat], oportet et Nestorium et Eutychem suscipi, quoniam plurima et de his in gestis continentur quæ apud synodum acta sunt.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
