Latin
25.26 to 25.29
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 25.26-29
Unproofread scanNot analysed yet
qui autem cooperuerunt, magnam benedictionem meruerunt: multo magis isti majore et ampliore condemnatione digni sunt, qui ad synodum minime pertinentem infamiam, festinant per impietatem epistolae, et Theodori, eidem sanctae synodo applicare. Sed non ideo impia epistola, vel defendentes eam, condemnationem suæ impietatis effugient: sed neque Theodorus, qui paganos et Judæos, et omnes hæreticos impietate superat. Impio enim Theodoro non suffecit super alias ejus blasphemias ad suum errorem male interpretari symbolum trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, sed etiam contempto eo, aliud symbolum exposuit omni impietate plenum, in quo anathematizare ausus est eos qui aliter sapiunt vel tradunt, ut, quantum ad illius insaniam pertinet, omnes sancti apostoli et Patres condemnarentur. Hoc autem Theodori impium symbolum et in Ephesina prima synodo prolatum, et in Chalcedonensi recitatum, ab utraque synodo cum ejus expositore, et eis qui illud suscipiunt, condemnatum est.