Latin
a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 28
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem sufGciebant, super [superius] memoratas et aliis nostris libris insertas probationes, quas protulimus, ostendentes, quod oportet etiam post mortem hæreticos condemnari, confundere eos qui Theodorum defendunt, et compescere a tali impietate. Quoniam autem contensiose in iisdem permanent, etiam quod est amplius, dicimus quia quidam ex ipsis qui in Nicæna sancta synodo convenerunt, et expositae ab ea fidei definitioni vel symbolo subscripserunt, quoniam postea contraria sapientes apparucrunt, alii quidem vivi, ani autem post mortem anathematizati sunt a Damaso sanctæ memoriæ papa antiquioris Romæ, et ab universali Sardicensi synodo, prout testatur sanctus Atbanasius. Sed et Cbalcedonensis sancta synodus Domnum Antiochiæ factum episcopum post mortem condemnavit, quod solum ausus est scribere, oportere taceri duodecim capitula sancti Cyrilli.