# Liber Adversus Origenem 29.16-25

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 29.16 to 29.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/29.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/29.16

Gregorius enim, cum in Constantinopoli pro veritate laborans, conversis per eum ab Ariana insania ad catholicam fidem populis, ad suam patriam reversus est, epistolas quas haeretici dolose proferunt, non ad Theodorum Mopsuestenum scripsit, sed ad Tbeodorum episcopum Tyanensem, quae est secundae Cappadociæ metropolis. Ejusdem autem provinciæ sunt et Nazianzus civitas, cujus fuerat episcopus idem sanctæ memoriae Gregorius, et Arianzus praedium, unde ortus fuerat. Hoc enim et ipsae epistolæ aperte significant, memoriam facientes consuetudinum et collectionum, et ejusdem prædii Arianzi, et aliorum prædiorum ejusdem provinciae, et mensis vernacula lingua Cappadocum nominati, et Bosphorii [Bospori] episcopi sub eodem Theodoro constituti, qui tunc temporis Coloniae civitatis ejusdem provinciæ episcopus erat, et aliorum episcoporum, et chorepiscoporum, et monasteriorum, quae sub Theodori jurisdictione erant, quorum usque nunc eadem nomina servantur. Qualis porro communio Cappadocibus ad secundam Ciliciam, vel tunc, vel modo divisa earum provinciarum gubernatione? Et quos episcopos sub se habere potcrat Mopsuestenus episcopus, cum ipse sub lnetropolitano secundae Ciliciæ constitutus esset? Joannes autem Constantinopolitanus scripsit quidem epistolam ad Theodorum Mopsuestenum, non tamen laudibus, sed querimoniis et increpationibus plenam, ut pote illo a bona conversatione [pietate] lapso. Quoniam enim cum eo monachicam vitam in uno eodemque monasterio exercuit, conversationis ibi factae eum admonuit: et pro his testimonium pr.cbent Sozomenus, et Hesychius, et Socrates, et Theodoretus, qui multas proTheodoro orationes et laudes fecit. Si autem testimonia proferunt Joannis Antiocheni, et Orientalis concilii sub eo constituti, facta pro Theodoro, et ejus impiclate, necesse est eos, et illa suscipere, quæ (quantum ad illos pertinct) ad condemnationem sancti Cyrilli, et reprobationem recte fidei fecerunt Joannes et qui cum illo erunt, nec non etiam quæ scripserunt. Nestorium et ejus perfidiam diutius defendentes. Et hoc ostenditur ex diversis eorum libris et epistolis, quas ad Theodosium piae recordationis, et ad alios diversos scripserunt.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
