# Liber Adversus Origenem 3-2

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/3-2

Confitemur igitur credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatcm consubstantialem, unam deitatem, eive naturam et substantiam et virtutem et potestatem in tribus subsistentiis sive personis adorantes, in quibus baptizati sumus, in quas credimus, in quibus confessionem dedimus, proprietates quidem separantes, deitatem autem unientes. Unitatem enim in Trinitate, et Trinitatem in unitate adoramus, mirabilem habentem et divisionem et unitionem; unitatem quidem, secundum rationem substantae seu deitatis; Trinitatem autem, secundum proprietates, vel subsistentias, sive personas. Dividitur enim sine divisione (ut sic dicamus) et conjungitur divise. Unum enim est deitas in tribos, et tria unum, in quibus deitas est: aut ( at subtilius dicamus) ipsa tria est deitas, quæ tria Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctos, cum unaquaeque persona solum intelligitur, mente separante inseparabilia, et tria unus Deus, cum simul intelliguntur propter eamdem virtutem eamdemque naturam: quoniam oportet et unum Deum confiteri, et tres subsistentias prædicare, seu tres personas, et unamquamque cum sua proprietate. Et unitatem confitentes, conlusionem non facimus secundum Sabellium, dicentem, Trinitatem unam esse personam trinomium [trinonymum] eumdem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: nec dividentes proprietates, alienamus a Dei Patris substantia Filium et Spiritum sanctum, secundum Arii furorem, in tres diversas [naturas incidentes deitatem. Unus igitur Deus Pater, ex quo omnia: et unus unigenitus Filius, per quem omnia: et unus Spiritus sanctus, in quo omnia.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
