# Liber Adversus Origenem 30.11-22

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 30.11 to 30.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.11

Omnibus autem magis credendus [fide dignus] est Doctor Dominus et Deus noster Jesus Christus, de se dicens: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habaet vitam æternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicutus est, quia non credit in nomine unigeniti Fili Dei (Joan. III). Et Spiritus autem sanctus per prophetam David dicit (Psal. I), impios non resurrecturos in judicio. Tali igitur Domini sententia prolata adversus omnem impium, et nihil discerncute inter vivos et mortuos hæreticos, quomodo audent resistere tali sententiæ, et eos qui semel impie egerunt, et propter hoc jam i Domino condemnati sunt, dicere, non oportere post mortem condemnari? Et divinus autem [etiam] Ape. stolus, qui Christum in semetipso habet loquentem, non solum adversus homines, sed etiam adversus angelos talem protulit sententiam, dicens in epistola ad Galatas (Cap. I): Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizaverit præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Et quis ita impius est, ut praesumat dicere, quod Theodori impia scripta, vel pars eorum, tradita est aliquando sanctæ Dei Ecclesiæ, et non statim, qui ausus est aliquid tale loqui anathemali subjectus est a sanctis Patribus?

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
