Latin
4.1 to 4.14
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 4.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Confitemur autem ipsum unigenitum Filium Dei, Deum Verbum, ante saecula et sine tempore ex Patre natum, non factum, in ultimis diebus propter nos et propter nostram salutem descendisse de coelis, et incarnatum esse ex Spiritu sancto, et sancta-gloriosa Dei Genitrice semper virgine Maria, et natum ex ipsa, qui est Dominus Jesus Christus, unus de sancta Trinitate, consubstantialis Deo Patri secundum deitatem, et consubstanlialis nobis idem ipse secundum humanitatem, passibilis carne, impassibilis idem ipso deitate. Non enim alius quidam est praeter Deum Verbum, qui passionem et mortem suscepit: sed ipse impassibilis et sempiternus Deus Verbum generationem carnis humanae sustinere dignatus, implevit omnia. Ideo non alium Deum Verbum esse qui miracula operatus est, et alium Christum qui passus est, cognoscimus: sed unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum, et hominem factum, et ejusdem ipsius miracula et passiones, quas carne voluntarie sustinuit, confitemur. Non enim homo aliquis pro nobis semetipsum dedit, sed ipse Deus Verbum suum corpus pro nobis dedit, ne in hominem fides et spes nostra sit, sed in ipsurc Deum Verbum nostram fidem habeamus. Et Deum igitur eam confitentes, non abnegamus ipsum esse et hominem: et hominem dicentes eum, non abnegamus ipsum esse et Deum. Si enim Deus tantummodo esset, quomodo patiebatur? quomode crucifigebatur et moriebatur? Aliena enim ista sunt Deo. Sin autem homo solum, quomodo per passionem vincebat quomodo salvos faciebat? Quomodo vivificabat? Haec enim supra hominis naturam erant. Nunc autem idem ipse patitur, et salvos facit, et per passionem vincit, idem ipse Deus, ipse homo, utrumque a tauquam unum, utrumque tanquam solum. Unde ex utraque natura, id est ea deitate ethumanitate, unum Christum compositum dicentes, confusionem unitioni non introducimus. Et in utraque autem natura, id est in divinitate et humanitate, unum Dominum nostrum Jesum Christum Dei Verbum incarnatum, et hominem factum cognoscentes, divisionem quidem per partes, vel incisionem non inferimus uni ejus subsistentiæ: differentiam autem naturarum, ex quibus compositus est, significamus, non interemptam propter unitatem [unitionem], quoniam utraque natura in ipso est.