# Liber Adversus Origenem 4.15-24

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 4.15 to 4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.15

Cum enim compositionem dicamus, necesse est confiteri et partes in toto esse, et totum in partibus cognosci. Nec enim divina natura in humanam transmutata est, nec humana natura in divinam conversa est. Magis autem intelligitur, quod utraque in proprietate et ratione suæ naturae manente, facta est unitas [unitio] secundum subsistentiam. Unitas autem secundum subsistentiam significat, quod Deus Verbum, id est una subsistentia extribus deitatis subsistentiis, non ante plasmato homini unitus est, sed in utero sanctæ 'irginis creavit sibi ex ipsa in sua subsistentia carnem animatam anima rationali et intellectuali, quod est natura humana. Hanc autem secundum subsistentiam unitatem [unitionem] Dei Verbi ad carnem docens nos et divinusApostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est æqualem sese esse Deo, sed Memetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II). Per hoc enim quod dixit, Qui cum in forma Dei esset, Verbi subsistentiam in natura Dei esse ostendit: per hoc autem quod dixit, Formam servi accepit, naturæ hominis, et non subsisteutiæ sive personac, unitum esse Deum Verbum significavit. Nec enim dixit, quod eum qui in forma servi erat, accepit, ne ante plasmato homini unitum esse Deum Verbum ostenderet, sicut Theodorus et Nestorius impii blasphemaverunt, affectualem dicentes unitatem. Nos autem sequentes divinas Scripturas et sanctos Patres, confitemur quod Deus Verbum caro factus est, quod est secundum subsistentiam sibi unire naturam humanam: ideo et unus est Dominus noster Jesus Christus, habens in semetipso perfectionem divinæ naturæ, et perfectionem naturae humanas. Et est unigenitus quidem Verbum, ut pote ex Deo Patre natus, et primogenitus autem in multis fratribus: idem ipse cum factus est homo (Filius enim Dei, filius hominis factus eat), et manens quod erat, non transmutavit quod factus est.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
