# Liber Adversus Origenem 4.25-39

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 4.25 to 4.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.25

Unde et duas nativitates ejusdem ipsius unigeniti Dei Verbi confitemur: apte sæcula quidem ex Patre incorporaliter nati, in ultimis autem diebus ejusdem ipsius incarnati et nati [humanati Grac.] de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria. Qui enim de Patre splenduit supra intellectum, ex matre ortus est supra rationem [orationem]. Et cum Deus verus esset, factus est vere homo. Ideo proprie et vere Dei Genitricem sanctam gloriosam et semper virginem Mariam confitemar: non quia Deus Verbum initium ex ipsa accepit, sed quod in ultimis diebus unigenitus Deus Verbum, qui ante saecula erat, incarnatus ex ipsa, immutabiliter homo factus est: et cum invisibilis in suis esset, visibilis factus est in nostris: et cum impassibilis Deus esset, non dedignatus est passibilis esse homo; et immortalis, mortis legibus subjacere. Istum, qui in Bethlehem de semine David natus est secundum carnem, et similis factus hominibus, et crucifixus est pro hominibus sub Pontio Pilato, prædicaverunt sancti apostoli ipsum esse Deum, ipsum hominem; ipsum Filium Dei, ipsum filium hominis; ipsum de coelo, ipsum de terra; ipsum impassibileni, ipsum passibilcm. Deus enim Verbum, qui natus est desursum ex Patre ineffabiliter, inenarrabiliter, incomprehensibiliter, sempiterne, ipse in tempore nascitur deorsum de Virgine Maria, ut illi qui deorsum prins nati sunt, desursum secundum nascerentur, id est ei Deo. Ipse igitur matrem tantummodo habet super terram, et nos tantummodo patrem habemus in cælo. Cum enim accepisset mortalem patrem hominum Adam, dedit hominibus suum Patrem immortalem, secundum hoc quod dicitur: Dedit eis potestalem filios Dei fieri (Joan. i). Unde et mortem secundum carnem gustat Filius Dei, propter carnalem suum patrem, ut filii hominis vitae ejus participes fierent, propter suum secundum spiritum Patrem Deum. Ipse igitur secundum naturam Filius est Dei, nos autem secundum gratiam;

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
