# Liber Adversus Origenem 4.40-53

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 4.40 to 4.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/4.40

et iterum ipse secundum dispensationem et propter nos filius fuit Adam, nos autcm secundum naturam sumus filii Adam. Pater enim est ejus Deus secundum naturam, noster autem secundum gratiam. Et Deus ei fuit secundum dispensationem, eo quod homo factus est; noster autem secundum naturam Dominus est et Deus. Et ideo Deus Verbum, qui est Filius Dei Patris, unicus carnii, factus est caro, ut homines uniti spiritui, fierent unus spiritus. Ipse igitur verus Filius Dei omnes nos indutus est, ut omnes induamur unum Deum. Et est etiam post incarnationem unus de sancta Trinitate, unigenitus Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, compositus ex utraque natura. Compositum autem Christum conStemur, sanctorum Patrum doctrinam sequentes. In mysterio enim Christi unitas secundum compositionem, confusionem et divisionem rejicit, et servat quidem utriusque natune proprietatem; unam autem subsistentiam seu personam Dei Verbi et cum carne ostendit, et est unus idemque perfectus in deitate, et perfectus in humanitate, non tanquam in duabus subsistentiis sive personis, sed in divina natura et humana cognoscendus, ut unus sit in utraque, perfectus Deus et perfectus homo; idem ipse Dominus Jesus Christus, unus de sancta Trinitato congloriticandus Patri et sancto Spiritui. Nec enim quartæ nersonse adjectionem suscepit sancta Trinitas et incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo. Istam igitur bonam traditionem, quam a sanctis Patribus accepimus, custodimus, in qua vivimus et conversamur, et quam, ab hac vita proficiscentes, oramus nobiscum habere, quæ es! in Patrem et Christum Filium Dei vivi, et sanctum Spirtum confessio.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
