Latin
De animarum præexistentia, ex primo libro Periarchon
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 47
Unproofread scanNot analysed yet
Ex propna culpa minime sibi vigilanter attendentium fiunt citius aut serius delapsioncs, idque vel ad longiora tempora, vel ad breviora; quod judicium diurnum propter hanc causam bonis aut malis uniuscujusque motionibus dignam commensurct retributionem. Hic quidem in futura mundi dispositione ha. bebit ordinem angelicum, aut virtutem principatus, aut potestatem in aliquos, aut thronum regno subditorum, aut dominationem in servos. Qui vero non multum exciderunt, habebunt, quam diximus, oeconomiam, et adjumentum. Atque ita ut plurimum ex iis qui sunt sub principatibus, et potestatibus, et thronis et dominationibus, forte etiam aliquando loco ipsorum constituetur genus humanum uno in mundo.