Latin
5.1 to 5.10
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 5.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ita confitentes super alias sancti Cyrilli de fide recta doctrinas, et hoc quod dictum est ab ipso, unam naturam Dei verhi incarnatam, suscipientes confitemur quod ex divina natura et humana unus Chrislus effectus est, et non in una natura, prout quidam male intelligentes dictionem, conantur dicere. Unde et ipse Pater, quoties unam naturam dixit Verbi incarnatam, in hoc naturæ nomine pro subsistentia usus est. Et in quibus libris dixit hanc dictionem, in sequentibus sæpius intulit, et quando Filium, et quando Verbum, aut Unigcnitum, quae non naturam, sed subsistentiam seu personam significant. Subsistentia igitur Verbi incarnata non unam naturam, sed unum Christum compositum effecit, eumdem ipsum Deum et hominem. Eos autem qui Christum Deum et hominem confitentur, unam naturam sive substantiam ipsius dicere, impium est. Impossibile enim est Dominum nostrum Jesum Christum secundum unam camdemque naturam seu substantiam et ante sæcula esse, et in tempore, aut impassibilem et passibilem: quod in una subsistentia sive persona ejus recte confitemur. Ex ipsis autem dictis ejusdem sancti Cyrilli ostendemus de memorata dictione manifestam ipsius doctrinam. In prima enim ad Successam epistola, cum dixisset, unam naturam Dei Verbi incarnatam, statim intulit: <Ergo quantum quidem ad intellectum pertinet, et ad vIdendum tantummodo oculis animæ, quemadmodum incarnatus est Unigenitus, duas naturas unitas esse dicimus, unum autem Filium, et Christum, et Dominum, Dei Patris Verbum incarnatum, et hominem factum. >Per ista autem Pater modum incarnationis volens manifestare, et indivisam et inconfusam custodiens unitionem, et numerum naturarum quae convenerunt demonstravit, et unum Christum prædicavit, et non unam naturam deitatis et carnis. Et in secunda ad eumdem Successum epistola similia docens, ita scribit: <Nani siquidem unam dicentes Verbi naturam tacuissemus, non inferentes, Incarnatam, sed quasi extra ponentes dispensationem;