Latin
Ex secundo Periarchon libro
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo quod decidit et refrixit, passa scilicet Græce vocatam psyxin a spiritali vita, facta est quæ nunc anima, Græce psyche: quae reditum quoque iii id quod ab initio fuit, admittit. Quod a propheta significari arbitror, dum ait: Revertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXIX), ut totum hoc sit mens. Mens igitur facta est anima, anima vero recte factis integrata fit mens.