# Liber Adversus Origenem 6-3

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/6-3

Quoniam autem et alio modo quidam ostendere conantur, unam esse naturam deitatis et humanitatis Christi, exemplum hominis proponentes, et dicentes, quod sicut ex diversis naturis, anima et corpore consistens homo, una natura dicitur, sie et ex duabus naturis deitatis et humanitatis Cbristum dicentes, debemus unam ipsius dieere naturam: illud ad eos dicemus, quod homo quidem iicet ex diversis constet, id est, anima et corpore, tamen ideo una saLona dicitur, quoniam de omnibus subsistentiis sive personis, quæ sub eadem specie referuntur, commaniter praedicatur. Licet enim unaquaeque subsistentia sive persona, sicut Petrus et Paulus, proprietatibus a se invicem separentur, sed tamen non natura dividuntur: ambo enim homines; et iterum, nec anima sine corpore, nec corpus sine anima homo est, sed ex eo quod non erat, ad hoc quod est, ex anima et corpore creatus est. Unaquæque autem creatura licet ex diversis constet, sed tamen unam illam habere dicitur naturam, secundum quam a Deo creata est. Christus autem non sic: nec enim unam naturam sive substantiam significat, quae communiter de plurimis subsistentiis sive personis prædicatur, sicut homo. Si enim hoc esset, multi christi invenirentur in [ de ] quibus communitas unius naturæ praedicabitur; quod et dicere impium est. Sed neque ab initio ex deitatc et humanitate sicut homo ex anima et corpore, Christus creatus est, ut hoc sit natura Christi: sed cum Deus esset ante sæcula Verbum, et esset ejusdem naturæ sive substantiae cum Patre, et creator omnium, in ultimis diebus hominis naturam secundum subsistentiam sibi uniens, factus est homo manens Deus.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
