Latin
7.1 to 7.9
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 7.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur Christus una subsistentia, sive persona, et habet in semetipso perfectionem divinap et increabilis naturæ, et perfectionem humanæ et creabilis naturæ. Quomodo igitur, in quo dux naturæ cognoscuntur, increabilis, et creabilis, in eo unam naturam sive substantiam dici possibile est? Licet enim una subsistentia sive persona Christus sit, sed consubstantialis Deo Patri, et consubstantialis nobis idem ipse est, non tamen secundum unam eamdemque naturam, seu substantiam. Sin autem una natura sive substantia esset Christus, aut sine carne est, et soli Deo Patri [et Spiritui Græc.] consubstantialis, quoniam una deitatis substantia sive natura est: aut purus homo existens, nobis est solum consubstantialis, quoniam una natura humanitatis est: aut immutata utraque natura alteram effecit naturam, præter eas quæ convenerunt, et secundum illos neque Deus mansit, neque homo factus est Christus, et ideo neque Patri, neque nobis idem ipse consubstantialis est. Sic autem sapere omni plenum est impietate. Et ista dicimus, non ignorantes quod et quidam sanctorum Patrum hominis exemplo in mysterio Christi usi sunt 1: sed illi qoidemut ostenderent, quod sicut homo ex anima et corpore unus efficitur, et non duo homines, sic et Christus ex deitate et humanitate compositus, unus est, non in duos christos vel in duos filios dividendus. Isti autem hominis exemplo utuntur, ut unam naturam sive substantiam deitatis et humanitatis Christi introducant: quod demonstravimus alienum esse pietatis. Sed cum per hæc convincuntur, quod præter rectam Patrum doctrinam sibi confingunt unam naturam seu substantiam deitatis et carnis, ad alia transeunt, dicentes non oportere numerum naturarum in Christo dicere, ut pote numero divisionem introducente. Sciant igitur, quod numerus quando in diversis personis, sive subsistentiis dicitur, rerum ipsarum per partes habet divisionem, sicut in duobus vel etiam pluribus hominibus: quando autem in rebus unitis, tunc verbo solo [ratione sola] et intellectu, non tamen ipsarum rerum habet divisionem, sicut in una subsistentia hominis ex anima et corpore constituta.