# Liber Adversus Origenem 8-2

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/8-2

Ecce per haec evidenter docet sanctus Gregorius, quod in mysterio Christi ille quidem qui in personis numerum dicit, ut impius condemnatur: ille autem qui in naturis, ex quibus unus Christus compositus est, numerum accipit, recte confitetur, ut pote differentiam quidem naturarum quæ convenerunt, per hoc significans: divisionem autem, quæ per partem est, nullo modo faciens. Sicut enim altera natura est animae, et altera corporis, et tamen unus secundum compositionem homo efficitur, et non duo homines; sic et in Christo licet duae intelligantur naturæ, altera quidem deitatis, altera vero humanitatis, sed non propter hoc duo christi, aut duo filii introducuntur. Ergo qui numerum naturarum quæ in Christo sunt, secundum prædictum modum dicere recusant, manifesti sunt differentiam naturarum abnegantes, et confusionem introducentes dispensationi. Si vero differentiam confitentur, necesse est omnimodo ad eam significandam, et numerum dicere naturarum quae sine confusione in unam subsistentiam convenerunt. Ubi enim differentia servatur, ibi omni modo et numerus sequitur. Ad confirmanda autem ea quæ diximus, sanctorum patrum testimonio utentes, ostendemus eos dicere, quod in [mysterio Christi Græc.] uno Domino nostro Jesu Christo rationes qnidem dividuntur secundum differentiam naturarmn deitatis et humanilatis ex quibus et compositus est, et numerum in hoc assumunt, non tamen ipsa re et per partes naturarum faciunt divisionem in duas subsistentias sive personas.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
