# Liber Adversus Origenem 9-2

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/9-2

Dicit enim sanctus Cyrillus in Levitici interpretatione (Levit. xiv), sic: c Totum in his iterum circumspice aperte Salvatoris nostri mysterium, et emundationem quæ per sanctum baptisma fit. Duas enim aviculas sumi jubet vivas et mundas, ut intelligas per volalilia coelestem hominem simul et Deum, in duas naturas, quantum pertinet ad rationem unicuique convenientem, dividendum. Deus enim Verbum, quæ ex Deo Palre est, splenduit in carne quia ex muliere est, verumtamen non partiendum; unus enim et utrisque Christus. > Et iterum idem sanctus Cyrillus in secunda ad Successum epistola ita dicit: « Sed ignoraverunt quod quae per solum intellectum dividi solent, non hæc necessario etiam in alteritatem, quæ est per partes, omnimodo et specialiter a se invicem separabuntur. > Sed et sanctus Basilius in quarto libro contra Eunonium, interpretans hoc quod est: Dominus creavit me, et ante omnes colles genuit me (Prov. ix): ita scribit: « Intelligendum hoc quidem quod dicit, creavit, de eo qui formam servi accepit. In his autem omnibus non duo dicimus, Deum separatim, et hominem separatim, unus enim erat: sed secundum intellectum, utriusque naturam existimantes. Sed et sanctus Gregorius Theologus in libro secundo de Filio, docens nos quomodo in Domino nostro Jesu Christo oportet naturas quæ in eo sunt, secundum intellectum discernere, ita scribit: « Cum naturæ intellectu distant, simul dividuntur etiam nomina, Paulum dicentem audi: Ut Deus Domini nostri Jeau Christi, Pater gloriæ (Ephes. I): Christi quidem Deus, gloriae autem Pater. Nam etsi utrumque unum est, tamen non natura, sed conventu. > Et sanctus autem Gregorius Nyssenus [Episcopus Nyssæ] in quarto libro contra Eunomium, eadem nos docens, ita scribit: < Et ne aliquis incorruptibili naturæ crueis passionem applicaret, per alia manifestius talem emendat errorem, mediatorem ipsum Dei et hominum (1 Tim. II), et hominem et Deum ipsum nominans: ut cum duo de uno dicantur, congruum intelligatur circa utrumque, circa deitatem quidem impassibilitas. circa humanitatem autem dispensatio passionis. Intellectu igitur dividente hoc quod per misericordiam quidem unitum est, ratione autem discernitur, cum hoc quidem, quod superpositum est et supereminens omnem sensum, prædicat, altioribus utitur nominibus, super omnia Deum, et magnum Deum, et virtutem Dei, et sapientiam (Rom. x; Tit. II; I Cer. I), et talia vocans: cum autem passionum experimentum necessario propter nostram infirmitatem acceptum verbis significat, ex nostro nominans utrumque hominem ipsum appellat, non communicans per vocem ad cæteram naturam eum qui significatur, sed ut circa utrumque pietas conservetur. >

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
