# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 100

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PROPONENE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/100

ria, omnium potissima atque illa, sine qua nulla datur nitida visio. Hujusmodi tamen conditio quippe ea, quae a mera relatione fasciculorum lucis ad interna oculi spatia pendet, duplici intuitu peccare potest: prouti nempe in unda humoris vitrei ideoque a retina distans statuitur, vel prouti talem prodromam habet radiorum fracturam, qua ipsa trans retinam protrahatur. Digniores, quas enumeravimus causae talem exhibent efficaciam, quae prioris anomaliae agentia significent. Nimia corneae convexitas aut densitas, exsuperans humor aqueus, densius sive convexius corpus crystallinum, in uberiorem semper convergentiam radiorum nituntur: vix majuscula humoris vitrei diameter longitudinalis per se in gradum refractionis non agit, sed solummodo axin fasciculorum lucis a normali lentis et corneae structura prodeuntium non amplius aequiparat. Fit ex prioribus, ut fasciculi a lente secedentes ineant cum postica ejusdem facie angulos semper acutiores, ideoque conos absolute breviores ponant; fit ex posteriori, ut coni probae ceteroquin dimensionis relative breviores maneant; universim ut vero foci radiorum in indeterminato puncto corporis vitrei exsurgant. Hisce praegressis, pergunt ultra focum quae connivebant stamina, sed nervosae oculi fundi expansioni nonnisi decusses properantes, pallidam vehunt icunculam, eoque pallidiorem, quam magis divergentes fuerant, eoque divergentiores, quam lenti Hic ponitur myopia, inversa memopropius coiverant. rati decursus modificatione, presbyopia 1). Vetusta haecce theoria, parciori tamen causarum numero adcommodanda ac plerisque physiologis sit, ea adhuc manet, quae nosogeniam facilius explanet, quaeque logicae magis consonet. Pluribus jam ab annis suspicio fuerat alicui de alia causa, quae nerveo systemati insideret, vel nonnisi 1) Qui ex aëre aquae submergitur homo, presbytia, donec sub unda immoratur, laborat: probabilissimum, quod, qui ex aqua in aërem transsiliret piscis, contrario vitio afficeretur: minor in illo radiorum ad corneam refractio et planiusculum crystallinum; major in hocce ad cameram oculi anticam lucis fractura et crystallinum fere globosum, phaenomenon agerent.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
