Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOI
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 101
Unproofread scanNot analysed yet
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOI symbolam ferente, vel per se quoque morbum ponente. Recentiori illustris nominis physiologo 1) hujusmodi idea ruminanda accessit, enatumque ei corollarium, quod illiusmodi causae unicum inesset myopiasis momentum, quascunque alias rejiciendas voluit morbi constructiones: comperto tamen, quod memoratorum errorum organisationis existentia concessa, nullatenus effugere licuisset dioptrica illa peccata, et ipsarum causarum existentiam rejecit, unicae amicus de laeso oculi dynamismo hypothesi. Galli physiologi propositio bifaria evadit, negativa et positiva: prior veteris sententiae eliminationi dicata, posterior dynamicam aberrationem tuens. Neutiquam parvum ipsius in physiologia momentum, atque inprimis confidenter tradita novae theoriae expositio scribenti superfresalem adsensum contendunt. Consistit ideo ratio: et penitiori contemplatione accersita, primum nobismet petimus, an vigeat prolata causarum refutatio? Quod dubium summe ceterum rationale sequentia excipiunt Quae objicienti auctori nil prorsus aestimaretur cauta primitus recensita de insolito bulbi turgore vitali, minori quidem dignitate fruitur ac illico videatur, quamvis a maximo in arte viro exserta. Phaenomena reapse, quae illi accensenda forent, saepius adeo obicura exhibentur, complicationibus inquinata, atque cum symptomaticis amblyopiae assultubus facili negotio commutanda. Quod autem dirae organi visus phlogoses, summum per se proferentes topici turgoris gradum efficere nullatenus valent, nunquam efficiet plethora, quae cancellos physiologicae conditionis pauxiflum toti egreditur. Secundae et tertia simpliciori consideratione aeque infirmantur. Quousque enim majores aut minores partium bulbum constituentium dimensiones typica proportione ad invicem insignientur, perfectissimam semper largientur machi1) Hygiène oculaire, ou conseils aux personnes, dont les yeux sont faibles et dune grande sensibilite, avec des nonvelles considerations sur la cause de la myopie ou vue basse par B. H. Reveillé-Parise. Paris 1828. nationem finibus naturae apprime respondentem. Ram uberius illustrandi nullum est opus. Quae abducebantur ex uberiore latice Morgagniano adorme myopiases, disquisitione adhuc egent.