# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 102

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/102

Id quod non possibili morbi genesi per lassam exinde lentillae fermam, sed dubiae tantum illius humoris collactioni referendum vellemus. Quamobrem luberet et hujusmodi momentum causale neque inconcinne tueri, neve procaciter spernere. Qui iridis statum criminati sunt, illico in petitionem principii incidentes quoad causam, quae latam pupillam invitat, conditionem tradiderant myopiae efficiendae imparem. Cujus ineptitudinis ratio, utpote illius opinionis soboles, qua defenditur, constricta pupilla radiorum focos uberius retinae appropinquari, ampla autem arceri, latet in erronea camerae opticae cum oculo humano comparations. Eo principio vigente omnia, quae transitoriam pupillae constrictionem invitant, inflammatio, vividissimus dies, diuturna corpusculorum contemplatio etc., temporariam presbyopiam advocarent: hypoclepsis autem serosa ad encephalum, belladenna, nevroses plures, verminatio, magnam adducentes iridis relaxationem, myopiae specimina accersirent. Quare nihil obstat, ut eadem, quae de habitualibus sive mydriasi sive myosi, utpote myopsi et presbytiae construendae idoneis ab ipso Reerio 1) exponuntur, vel non compertae vel neglectae praesentiae aliarum causarum mechanicarum subjiciantur. Quod attinet ad eos fabricae errores, quibus haud dubiam tribuebamus in myopia advocanda dignitatem, minime recens est argumentum, quod illos refellere adnititur, in eo apprime fundatum, ut, quos eosdem asseverant, blaesae observationis increpet. Verumtamen memorata illa vitia vix forsan ex eo hypothetica declarare, quod rara contingat ea inspiciendi occasio, quodque hoc etiam concesso, rara insit probe inspiciendi et naturam interpretandi facultas, pusilla est ratio. Abstrahas enim a gravi ceterum consideratione, quod editae opinionis tutores non e libris, sed a natura omnino exscribentes, atque Lydio illi lapidi abnormis et physiologici status, quem praxin anatomicam vocant, innixi, illa depromserint; abstrahas pariter ab iteranda oculi (stricto in sensu myopis) imalysi; sed simplici indulgens infantis et senis comparationi, in iis attendas ad atiem visus, ad corneae pellucidae curvationem, lentis figuram humorisque vitrei volumen.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
