# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 103

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/103

Prioris discrimen in inconcussis physiologiae veritatibus servas, brevi conveniente infantibus visu, versa autem vice in senibus contingente, talique inprimis rerum modificata intuitione, ut, adulti facti, grandiora serrent illorum vestigia, quae in tenera aetate intuebantur; vitrei vero corporis molem, corneae et lentis convexitatem in prioribus eminere, in posterioribus confici, aeque exploratum habebis. Sola igitur passio et conditio morbosa in Matis extremis humanae aetatis vigentes, momentum sistunt, quod a priori illis fabricae erroribus retinendis cogit, quibus a posteriori allicimur per logicam anatomen oculorum brevi distantia focali pollentium: logicam diximus, claudicanti eorum analysi alludentes, qui corneam corneae, lenti bentem nonnisi singulatim comparantes, illo orbabantur feraei inductionum fonte, qui in studio relationum sematiearum latens, nobile efficit atque ultimum coctomiae objeetum. Insurgentes demum post opacatae lentis amotionem perabyopia convexorumque vitrorum necessitas, veluti argumenta, quae corporis crystallini in myopissi gignenda culpam illustrare valerent, immerito dissimulantur. Si enim casus adfuere, ubi, post certum tempus, lentium convexarum nullum amplius viguisset opus, id vel ex eo explicari posset, quod corpus vitreum antrorsum propulsum, foveolae amotae lentis, quam minus densus humor aqueus prius occupaverat, successerit: vel ex eo, quod causis accedentibus myopiae genesi amicis, propitium aequilibrium statueretur. Hoc exitem indubitatum est, plures, qui, antequam cataracta afficerentur, myopes fuerant, mox presbytem, mox aequum visum post opacatae lentis amotionem assecutos fuisse. Posthumo adserto de nimis superficiali aut profundiori oculi in orbita situ, de sensim evanescente pinguedine in orbita, utpote effectubus senili etiam aetati familiaribus, ideoque, adversus aliquorum opinionem, myopiae origini infensis, nil prorsus renuimus. – Quod nonnulli homines adsint parvulis ac profundioribus oculis instructi, interimque myopes, et versa vice, aeque concedimus, sed nihil exinde statui putamus contra allatam morbi prophasin.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
