# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 104

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/104

Hisce enim casibus aberrans praecipue in humoribus densitatis proportio, uti mox ostensuri sumus, arguenda prostat. – Allata vero, quae in senio contingat, humorum oculi et vitrei praeprimis densatio, veluti factum, quod paradoxam canat mechanicam myopiae theoriam, nil probat, imo oppositum vindicat. Etsi enim hujusmodi factum myopiasi, quam in senibus e contra perraram fatemur, auspicari videretur, inminuta nihilominus in senio vitrei corporis moles atque increbescens ipsius densitas ei palam adversantur; qualis illi ludatur agendi modus, ostendit ratiocinii, quod ad decimae causae priorem casum proferebamus, inversio: quomodo supposita istius contingentia optime reniti posset increscenti potestati frangenti corneae, humoris aquei et lentis, absque difficultate eruitur a secunda allatarum dioptricae legum, nec non a phaenomeno, quod lentes aquae submersae exserere solent. Quod memorantes nobis nuperrime visum, absit, ut aliquid absolute novi neque nobismet neque aliis tradidisse credamus, cum neglectum solummodo triti illius canonis consectarium, perversamque ipsius applicationem meminisse animus foret. Animadvertentes scilicet, distantias focales lentium convexarum in aëre observatas insigniter intendi, quotiescunque ex aëre in alcohole, eoque magis, ubi in aqua contemplarentur, mirum in modum nobismet nonnulla illustrabamus de normali in mammalibus et piscibus mechanismo visionis, atque evincebamur foci omnino remotioris oriundi, ubi lentes densiori adhuc medio immergere licuisset. – Lentium aquae immersarum conditionem illam lentillae oculi humoribus degentem quam prope aemulari cuique patuisset: effectum analogia accessisset: atque exinde ineluctabile corollarium, quod intensio refractionis radiorum e lente exeuntium ea ratione imminuatur, qua increscit densitas humoris vitrei, seu phrasi technica: „gradus conver

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
