Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 109
Unproofread scanNot analysed yet
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO tifario labori intenti; porro quibus mala adsuetudo fuit, omnia absque necessitate nimis prope inspiciendi: hi crebriores largiuntur myopiasis imagines. Innumerae exceptiones, quae hic obtruduntur, nil firmant adversus obviam experientiam, quae myopiam rarissimam docet in aliis vitae generibus: gravius enim momentum ipsis conferre idem esset, ac omnes inficiari vires organismi tutrices, idemque ac morborum genesin dignitati necessariorum phaenomenorum extollere. –Miti illi, ast diuturno, oculorum nisui, mitem sed permanentem noxam tribuere vix ambigentes, omni solvimur dubio, ubi intensiorem ejusmodi nisum considerando accedamus. Si reapse corpusculum aliquod oculo summopere admoveamus, eoque per pauca horae scripula contemplato oculum extemplo remotioribus rebus intendamus; fiet constanter, ut tali percellamur transitoria visus hebetudine, quae nitidum illorum intuitum vetat. Simplex hujusmodi factum, quod indubium habemus, non minimae est dignitatis: theoria enim, quae unice laesum dynamismum myopiasis insimulat, neque illud declarat, neque reniti valet conjectatae existentiae causarum organicarum, quae hic quoque iter decompositae lucis tam conspicue modificant. Exinde igitur, quod uterque casus nonnisi quoad intensionem et phaenomeni durationem, ergo nonnisi quoad spatium et tempus differat; eo ducimur, ut ipsas materiales prophases, quas posteriori casui absque dubio congruere patet, priori quoque adplicemus. Hoc autem perpenso, quod homini e prope inspicienti, musculi obliqui facili ratione et plerumque inconsulta fortiter in bulbum agant (id quod probatur ab axium visualium parallelismo passim turbando), quodque eorum actio relate ad anterius bulbi hemisphaerium illi rectorum e diametro quasi opponatur, obvia patebit myopiae origo a diuturna minuatarum rerum contemplatione, et talis, ut eorum, quae in antecedenti §. statuebantur, veram exhibeat anthithesin 1). 1) Plerique physiologi, interque eos Sprengel*), nimis sane *)Institut. physiolog. –De Myopia. Quartum argumentum perpaucis casibus myopiae brevi tempore ingruentis innixum, eritices legibus non obsistit.