# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 112

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/112

Ticinensi nevrasthenia cum paralysi audit: id quod a. cl. auctore alicubi 1) adumbratum, ibi omnino aperitur, ubi exorta nervi optici asthenia myopiam constituens, illi debilitati comparatur, quae ex spirituosorum abuso stomacho infertur 2). Diversam saltem conditionem e trina 3) debilitatum specie eruendam huc referre nescires. Quae eidem fulciendae exseruntur, sequentia sunt: 1) Pupilla in myope constanter dilatata occurrit. 2) Nullum in senio myopiae decrementum contingit. 3) Benefica vitrorum concavorum actio reducitur ad intensiorem retinae stimulum. 4) Oriundum ab eorum abusu morbi incrementum reducitur ad topicae incitabilitatis imminutionem. Priori sententiae praxis renuit, vel saltem illam summopere dubiam relinquit: ubi reapse pathologum Guillicum, perquiras 1), invertere posses effatum; ubi Sprengelium, iridis relaxationem cerneres inter presbytiae symptomata s); ubi demum veridicum praxeos librum, nil circa ejusmodi objectum absolutum haberes. – Quod ab experientia percepimus, ratiocinium protinus eruisset: numerus myopum minimus est, si cum illo sanorum comparemus; sed in eadem numeri angustia adhuc parciores evadunt observationes, quae circa iridis conditionem logicis corollariis excipi possint. Cujus ratio in summa iridis cum aliis systematibus phyladelphia latens, talis est in myope et sano oculo dignitatis, ut prorsus opposita phaenomena minus expertis largiri valeret; eam recensurus bifarie respicere posses, 1) quantitativae et qualitativae sensibilitatis individuorum, quae comparationi subjiciuntur; 2) possibilis, neque illico animadvertendi status morbosi in individuo latitantis. Posteriori sententiae, praegressis unisonae, neque recens exsertae, reluctantur theoria et praxis. Intuitu nempe rationali modificationes mechanicae, quae ad imminutam cor Igiene degli occhi. Mil. 1825. p. 156. Op. cit., pag. 86. Hildenbrand, Instit. pract. med., tom. IV., pag. 618. Dictionnaire des sciences medicales. Art. Myopie.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
