# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 116

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/116

c) Si morbus adest myopiae omnigeno intuitu adversus, est absque dubio presbyopia; quis autem astheniam versatilem oculo senili haerentem defenderet? Hisce collatis, animus fuit inferre, statutam a veteribus myopiae aetiologiam adhuc inconcussam vigere, quo saltem ad principia ipsius cardinalia. Coaptandae illi leges dioptricae; utrarumque lentium agendi modus; inversa presbyopiae nosogenia, sive spontanea, sive ab opacatae lentis amotione; quae memoravimus experimenta; synchysis; uterque hydrophthalmos; oculi fabrica comparativa, illi mirum in modum suffragantur, veram morbi synthesin atque analysin exhibendo. Accedit lex Newtoniana de illis acquiescendo causis, quae satius quaesitae nulla infirmentur cum effectubus dissonantia, eorumque potiorem numerum illustrent.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
