# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 118

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/118

AUCTORE CAROLO SCHREIBERO CAROLIPORTU-HABEO*). A. Morbe systematis vasorum sanguiferorum. I. Status abnormis arteriis et venis communis. Chorioidea exsanguis. Vulgaris est observatio, quod hominibus, qui magnam sanguinis copiam subito amittunt, visus obnubiletur et deinde tollatur. Sic homines, quibus e vena aperta sanguis magno torrente effluit, saepius exclamare scimus: se evadere coecos. Quam igitur sic ortam amaurosin, tamquam vehementis sanguinis profluvii signum auctores afferunt. Causa autem, qua producitur, est status chorioideae exsanguis, qui, *) Leguntur in auctoris Dissertatione inaugurali, quam edidit Marburgi a. 1824. 48 p. 8vo, inde a §. VI. ad §. XL., omissis paucis, quae satis nota esse mihi visa sunt. Comparentur, quae de his morbis tradiderunt Joh. Car. Bock in Diss. sua inaug. Berol. 1816. 28 p. 8vo et Wagner in Hornii Archiv für med. Erfahrung 1820. cum in hominibus sanguinis nimia jactura peremtis vel plexus chorioidei albi inveniebantur, quasi e solis vasis lymphaticis conformati essent 1), magna cum probabilitate statuitur; nam sectiones nondum prostant eum extra omnem dubitationem ponentes. Quodsi autem sanguine deplentur vasa chorioideae, turbatur vigens inter chorioideam et retinam ratio galvanico-vitalis necessaria visui, qui igitur depravatur, vel tollitur.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
