# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 121

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/121

Pupilla invenitur dilatata, ut interdum camera oculi anterior et posterior nonnisi una esse videantur, plerumque autem non aequabiliter, sed ad eam, qua vim suam exserebant causae, maxime violentae, oculi regionem angulata, vel v. g. lubenter, ubi inflammatio arthritide exorta est, pupillae felium et rarius animalium ruminantium similis. Cum morbus a causis internis excitatus est, motus iridis plane tollitur. Plerumque vero, chorioitide ex causis externis exorta, iris oscillans conspicitur, vel qualis observatur in hippo, vel antrorsum et retrorsum vergens, quod tantum commoto oculo videre est et semper in synchysi, interdum quoque in oculis, quibus lens extracta est, occurrere solet. Camera oculi anterior, ubi adest, parva cernitur. In sclerotica circa ambitum corneae in conspectum venit annulus lividus, quali gaudet oculus neonatorum, saepe elevatus. Interdum auctore Traversio 1) humor aqueus turbidus fit. Inchoante morbo, lacrymae largae, deinde sparsae fluunt. Sentit aeger in oculo interno dolores ardentes, pungentes, qui serius sequi solent nervum frontalem et ethmoidalem et, quod semel mihi occurrit sani quoque lateris, quin alia in eo erui potuisset causa sufficiens. Canalis nasalis affecti lateris saepius siccior est altero. Turgent sanguine inflammatae chorigideae vasa pressamque retinam irritant. Oritur igitur photophobia, amblyopia, amaurosis. Interdum incipientem morbum comitatur vomitus. Febrem synochicam, suis signis conspicuam, cum morbo hoc, praeprimis si in homine sanguinis abundante ortus fuerit, non raro conjunctam esse e dignitate vitali chorioideae patet. Reliquum est, curatius adhuc allata haec chorioitidis 1) Synopsis of the diseases of the eye. London 1820. p. 200. arteriosae acutae signa lustrare et explicare, ut pateat eorum cum morbo nexus. Primum perstringamus, quas subit iris mutationes formae et motus. CI. de Walther in commentatione sua de morbis nervorum ciliarium 1) docuit sat firmis argumentis, pati nervos ciliares, ubi iris angulata inveniretur. Experientia edoctus assentio etiam laudato viro, dicenti: vel singulum nervum ciliarem, morbo correptum distingui posse.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
