Latin
TRACTATUUM NONNULLORUM
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 122
Unproofread scanNot analysed yet
Sic patiuntur nervuli ciliares longi, ubi bestiarum ruminantium, inferiores et superiores, ubi felium pupillam aeger exhibet, hic vel ille ramulus, cum hic aut illic iris angulata est, omnes simul, cum ita retrahitur, ut pupula sit permagna. Utut autem motum iridis explicare vellemus, hoc tamen patet, proxime eum a nervis ciliaribus dependere, qui paralytici facti in eam non amplius agere valent. Itaque iris, cum sphincteris naturam prae se fert, e statu activo seu contractivo recedit in conditionem passivam i. e. retrahitur, vel partim vel toto in circuitu. Paralysis nervorum ciliarium in chorioitide observata, procreatur vel vi causarum vel turgente corpore ciliari. Illic maxime partialis, hic universalis est. Hippum istum symptomaticum a nervis ciliaribus, inflammatione, quae, cum eorum neurilema vasa nutritia a chorioidea accipit, facile huc pergit, irritatis derivo. Irritatus vero nervus in musculo, ad quem pertinet, spasticas contractiones efficit. Sic et in iride. Altera iridis vibratio, retrorsum et antrorsum vergens, mechanicas tantum sequitur leges, quod jam inde patet, ut non nisi moto oculo conspiciatur. Movetur enim iris inter duo ipsius puncta, ubi nervis, ea accedentibus, paralysi correptis, retracta est. Quia igitur aliquo modo inter haec puncta plicata est, facillime motus, quos patitur bulbus oculi, accipit et propagat. Humorem aqueum turbidum fieri explicamus facile, memores, secerni eum a corpore ciliari. Secretio lacrymarum alienata, narium siccitas, dolorum ad nasum et frontem propagatio et vomitus ex nervorum nexu et consensu intelligitur. Photophobiam de1) Journal für Chirurgie u. Augenheilkunde. 1828.