# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 123

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/123

nique, amblyopiam et amaurosin, quam bene vocat Saunders symptomaticam, ab inflammatae chorioideae vasis turgentibus retinamque prementibus causatam esse censeo, idemque auctor mecum consentit 1), dicens: the retina cannot suffer compression either from the turgid vessels of the chorioides, or from the matters effused from them, without immediate danger of the destruction of its sense.“ Oriri etiam a commotione retinae potest, tum autem non tollitur remediis antiphlogisticis. Decursus. Qualem hic exposui inflammationis chorioideae merae formam, cujus fomes praecipue corpus ciliare esse videtur, raro videndi est occasio. Pergit enim cito in vicinas partes vel manens in chorioidea brevi extinguitur notis inflammationis exitubus. Prae omnibus inflammatione corripitur iris, quod ex mutato ejus colore, turgore et pupillae coarctatione videmuis. Tum proxime inflammatio, praecipue arthritide causata in humorem vitreum migrat, quod e colore ejus glauco cognoscitur. Deinde patitur sclerotica, roseo se induens colore. Posthac pergit brevi tempore ad corneam, quae splendorem suum amittit. Non facile determinandum est, quando retina inflammationis ipsius particeps fiat. Transit lubenter inflammatio in parietem capsulae lentis anteriorem, quod ex nexu vasorum, quippe quae a chorioidea eo reptant, explicatur. Inflammata autem capsula singulari modo obscura fit, qualem cl. de Walther pulcherrime pinxit meque semel vidisse gaudere licet. Progressa sic ad omnes has partes inflammatione, oritur ophthalmitis universalis, quam usque ad finem prosequi, hujus commentationis limites non concedunt. Exitus inflammationis in chorioidea restrictae sunt: solutio, suppuratio, exsudatio lymphae plasticae et aquae, quas singulas jam disquiremus. Solutio vix sponte, sed semper potius sub congruo tra1) A treatise on some practical pointa relating to the diseases of the eye. London 1816. Pretace pag. 41. ctamine sequitur. Dolores mitigantur et cedunt, iris mobilis fit, sero autem, ubi angulos exhibebat, oscillationes evanescunt, diu adhuc aegri amblyopiam conqueruntur. Febris, si adfuerit synochica, suis crisibus determinatur. Suppuratio.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
