# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 126

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/126

Non dubito igitur, quin pertineat ad exitum chorioitidis in exsudationem lymphae coagulabilis, vivacioribus viribus sese exserentem, cataracta chorioidalis, vasculis sanguiferis, a chorioidea exortis et capsulae parietem anteriorem petentibus, conformata. Richter 2) ejus mentionem fecit eamque a pigmento nigro ortam esse credit, rejiciens opinionem, esse hic chorioideam prolongatam. Beer 3) Richtero assentiens, hanc cataractam, inquit, natam esse a vehementissima oculi commotione, quae in causa sit, ut pigmenti nigri pars, uveae adhaerens, capsulae imprimeretur eique accresceret atque ibi sub mutabili forma, sed eo clarius conspiceretur, quo obscurior fieret lens. Objecerunt huic sententiae, fieri non posse, ut pigmentum nigrum, neque inflammatione in nexum organicum veniat cum capsula, neque a nexu organico sejunctum et humori aqueo expositum, integrum maneat, quin resorbeatur. Falso autem ita judicant. Vir quidam mihi notus est, cui incauto frustum carbonis emortui in nasum cadebat, quin eum laederet. Inde vero semper eo loco macula livida mansit. Quodsi igitur pigmentum emortuum cum organismo animali conjungebatur, cur non pigmentum animale vivum, quale nigrum est in oculo, cum alia hujus parte connubium organicum inire potest? Quomodo explicandum foret, si illud non concedamus, frustum aliquod lentis discissae cum iride concrescere, quod factum esse auctores, apud quos fides est, referunt, ipseque animadverti? – Itaque non solum dari posse cataractam sic dictam chorioidalem, hunc ortum agnoscentem, sed revera occurrere, inter alia hoc inprimis exemplum mihi persuasit. In oculo pueri 15 annorum fortiter laeso cataracta capsulo-lenticularis exoriebatur. MeP. Frank, Epitome vol. II. pag. 132. 2) Chirurgie, vol. III. p. 174. – Chirurg. Bibliothek vol. VIII. 8) Leitfaden Bd. II. S. 307. dicus, cujus auxilium implorabatur, in cataracta locum nigricantem et formam cornu lunae imitantem distinguebat et existumans, solvi hic cataractam et, quam natura sequeretur, viae vestigia legens, resorptionem remediis congruis augere studebat. At, quod necesse fuisset, si cataracta eo loco jam soluta esset, aeger nil, nisi speciem lucis, videre valebat. Praeterea locus iste accuratissime limitatus erat, quod non observatur in cataracta sese resolvente, formamque iridis et colorem bruneum ostendebat. Quae omnia defendunt, esse eam cataractam lentis capsulaeque obscurationem cum adhaerente pigmento uveae. Haec autem non pertinet ad morbos chorioideae. Sed de alia cataracta chorioidali, in qua subtilissima vasa sanguifera luculenter cernuntur, huc referenda, jam disseramus. Cel. de Walther putat, esse eam productam inflammatione capsulae.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
