Latin
TRACTATUUM NONNULLORUM
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 127
Unproofread scanNot analysed yet
Vix hoc statuendum. Nam haec vasa rubra sint, oportebit, cum tamen nigrum fere semper prae se ferunt colorem. Bis hanc cataractam vidi oculo inermi et armato, atque censeo, formatam esse eam a subtilissimis chorioideae vasculis prolongatis. In alio aegro per pupillam, sueti diametri, nihil aliud ac cataractam capsulo-lenticularem vidi; sed ubi pupilla dilatabatur, in conspectum venit annulus griseus, marginem capsulae duabus lineis circumdans, quem, acriori visu disquisitum, e tenuissimis, e regione currentibus sparsimque in reticulum confluentibus vasculis consistere, atque a chorioidea originem ducere, oculus menti eo magis persuadebat, quod in alio viro, eandem cataractam habente, simul cernebatur arteriola, de cujus natura dubium non esse potuit, a margine iridis pupillari ad centrum faciei capsulae obscuratae anterioris pergens et istis vasculis, memoratum cingulum constituentibus, maxime similis. In primo casu omnino mobilis erat iris, in altero etiam ubique, si locum, ubi ope istius arteriolae cum capsula cohaerebat, excipere Sine obscuratione lentis et capsulae prolongata vis. vasa chorioideae cum his partibus conjungi posse probabile est. Non dubitamus igitur, quin interdum cataracta singularis, cujus A. Schmidt mentionem facit, huc pertineat. Visus aegri, hac cataracta praediti, debilis est, quin amblyopiae nervosae vel obscurationis signum inveniatur in oculo, quo diligentius inquisito, prolongata vasa sanguifera cernuntur. Beer inquit, se talem cataractam nunquam vidisse. Ego semel eam observavi, formatam autem a vasis sanguiferis, a margine iridis pupillari ad capsulam currentibus.