Latin
TRACTATUUM NONNULLORUM
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 133
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue enim chorigitis venosa ardet in chorioideae parte posteriori venis praevalente, et brevi post ortum ignem suum in vicinam retinam diffundit Raro pura observatur; nam cum aegri medici auxilium implorant, iris plerumque morbum jam participat. Est igitur morbus, quem descripturus sum, inflammatio non solum chovvt vi rioideae, verum etiam iridis venosa. Signa. Visus jam initio morbi debilis fieri incipit, iris tardius moveri et turgere ad marginem pupillarem. Crescente morbo angustior fit pupilla et angulata, iris ubique turget, ut convexa appareat, et tingitur colore profundiore. Nihilo minus semper immobilis non est. Pupilla minus nigra conspicitur quam in statu sano. Sclerotica versus corneam livida est. Bulbus oculi durior tangitur quam sanorum. Conqueruntur nonnulli aegri dolores in regione frontali, omnes autem, morbo late progresso, visum maxime debilem et alienatum, quo fit, ut ipsis objectae res nimbo quodam griseo cinctae videantur. Sunt etiam, qui photopsia se laborare dicant. Mane melior est aegrorum visus et sereno coelo, pejor post meridiem, inprimis sumtis cibis digestu difficilibus et mala tempestate Exitus. Beer iritidem et amaurosin arthriticam iisdem fere, quibus ego inflammationem chorioideae et iridis venosam, lineamentis pinxit. Itaque non haesito, utramque natura sua, i. e. aucta actione radicum venarum et vasorum capillarium his respondentium, eandem esse contendere. Lymphae exsudatio, quae hic ab iride suscipitur et cataractam causat lymphaticam, glaucoma et atrophia oculi sunt hujus morbi fines a Beerio allati. Semel eum transgresI RO sum esse in cirsophthalmiam vidi. Causae. Praecipua causa est arthritis, quae primum scleroticam invadens, ignem suum deinde in chorioideam et iridem denique fert. Occurrit mihi autem ter chorioitis venosa in hominibus, quibus ne signum quidem arthritidis erat. Omnes habitum cholericorum prae se ferebant, colorem faciei ex flavo brunescentem, capillos nigros et rigidos, oculos profunde tinctos et flammeos. Quodsi constat, in his praevalere systema venosum, praedisponens choricitidis venosae causa patet. Vix autem de causis ejus occasionalibus in hoc casu aliquid dicere audeo. Istorum aegrorum unus, morbum inchoasse, cum valde iratus esset, mihi persuasit.