# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 134

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/134

(De varicositate chorioideae et de fungo haematode, interdum in hae tunica oculi radicem agente, pauca, et quidem nota, traduntur.) B. Morbi vasorum secernentium. Morbi vasorum, quae secernunt pigmentum nigrum. Peccant duntaxat haec vasa in manca pigmenti nigri secretione, vel penitus, tum semper autem a partu jam sublata, vel per vitam ipsam parciore, quam par est, facta. Defectus hic pigmenti nigri in duas igitur secedit species natura sua diversas. Est enim congenitus leucaethiopibus, et acquisitus, quorum autem sedem non solum in chorioidea, verum etiam in uvea esse memoramus. Ille satis jam ab aliis expositus, hic omittitur. Defectus pigmenti nigri acquisitus. P. Petitum jam observasse, quod chorioidea aetate increscente expallescat, cel. de Lenhosseck1) auctor est. Cel. Beer penuriae pigmenti nigri mentionem fecit. Cel. de Walther sectiones hominum inflammatione oculi contagiosa, ad Rhenum inferiorem grassata, defunctorum affert, quae chorioideae pigmentum saepius ibi deficere docuerunt 2). Saepe praeprimis sed non solum in genum oculis pigmenti nigri defectum mihi videndi occasio fuit, quem exponere jam in animo est. Physiolog. Vol. I. pag. 94. 2) Graefe und Walther Journal für Chir. etc. I. c.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
