# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 135

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/135

Signae. Pupilla non gaudet nigredine consueta. Attentiori intuitu in oculi profunditate fere in centro, sed magis internam versus et inferiorem partem punctum ex albido flavicans atque circa hoc obscuratio exigua animadvertitur, quae autem revera non existit, sed adesse solummodo videtur, cum chorioidea ac uvea pigmento nigro sarentibus, pars retinae et finis nervi optici, puncto coloris candidioris notatus, in conspectum venientes, organa interni oculi pellucida mentiuntur obscurata. Interdum aegri visu sat bes no gaudent. Plurimos autem inveni, qui dolorem visumque turbatum a luce nimia oculum intrante causatum conquesti sunt. Interdum haec visus turbatio revera amaurosis fieri potest 1). Diagnosis. Haec obscuratio, qualis videtur esse, si existeret revera in oculo, propter profundum, quo apparet, locum duntaxat in corpore vitreo sedem habere ideoque nonnisi glaucoma esse posset. Glaucoma autem, si quis semel viderit, nunquam confundit cum hoc defectu pigmenti nigri Est enim semper aequela ophthalmiae sic dictae arthriticas, et, qua cognoscitur, obscuratio magis viridescens et antrorsura vergens cernitur, cui posthae cataracta lenticularis vel eapsularis accedit. Quibus omnibus visum valde iminui facila intelligitur. Nihil ejusmodi invenitur, ubi penuria pigmenti nigri adest, quae praeteres phaenomenis, tam certis et clasia, nobis offertur, ut vix cum aliis similibus morbis eam confundi posse cogitassem, nisi ipse hoc factum vidiorem. Cataracta lenticularis incipiens, cui sunt quaedam pigmenti nigri signa, v. g. obscuratia aequalis visus paululum debilis, simulat saepius ejus naturem et decipit medicio oculum, minus attentum. Cataracta autem lenticularisi incipiens iridi propior animadvertitur, et visus ratione, quae lens obseurior sit, decrescit. c. 8 Si forte, quod semel vidi, contigarit, ut catara cea lenticularis vix incipiens una cum defectu pigmenti nigri adesset, diagnosis difficilis. Medico autem, curalius oculum cantemplato, in ejus fundo punctum illud, designaco 1) Beer, I. c. Vol. II. pag. 452. . . 31. Ill loco situm, corona flavo albicante circumdatum, per lentem vix obscurari incipientem transparens, in conspectum venit.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
