# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 136

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, TRACTATUUM NONNULLORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/136

A cataracta, sic dicta, nigra, quae praeterea sponte fere in oculos cadit, quae apparet, subi adest defectus pigmenti nigri, oculi obscurationem distingues, si compertum habes, illic visum usque ad lucis perceptionem minimam esse τ τερείου. sublatum, hic hon Raro confunditur defectus pigmenti nigri cum incipiente cataracta lenticulari debiscenti. Nam obscuratio, quam hic per rimas dehiscentis lentis animadvertere in profundo oculo nobis persuadere volumus, eodem semper loco non conspicua, sed secundum incidentium lucis radiorum modum mutabilis est. Est enim umbra ab obscurato capsulae anterioris pariete in posteriorem cadens, qua fallax ista obscuratio exoritur. Exitus. Plerumque lento passu, quo vita aegri ad mortem properat, penuria pigmenti nigri augetur et cum illa extinguitur. Sed visum quoque est, quod vigore organorum reliquorum eculi secernentium simul inde laeso, atrophia ejus exoriebatur. Sic inter picturas inclyti Beerii, quas possidere clinicum ophthalmologicum Vindobonense sibi honori ducit, puellae 22 annorum oculum vidi, cujus iris fere diaphana picta erat, cum deficeret pigmentum nigrum, certe autem non solum uveae verum etiam chorioideae. Oculum hunc posthac atrophicum factum esse scio. Cduse Morbi natura consistit in languente secretione pigmenti nigri, quaesit, ut tanta ejus copia, quanta processu mutationis materiae, quem subeunt omnes partes corporis animalis, perit, non restituatur. Minuitur autem haec secretio vel una cum regredientibus reliquis corporis humani secretionibus, ideoque in periodo involutionis, quod plerumque locum habet, vel viribus illius sceretione quadam morbosa ita exhaustis, ut ceteris satisfacere non amplius possit, v. g. phthisi pulmonali, mesaraiga. Boer eam ob causam inquit 1), in phthisicis hunc morbum interdum tantum attingere gradum, ut penitus perdatur videndi facultas Cum subtilissimia vana, quas pignientum nigrum chorioideae adhaerens secernunt, ex ipsius arteriis ortum ducant, intelligitur, quare, ubi vita eorum turbatur, sic ut inflammatione fieri necesse est, haec secretio minuatur. Inde etiam est, quod in oculis hominum, cum ophthalmia sic dicta Aegyptiaca defunctorum, quorum sectiones de Walther I. c. affert, pigmentum nigrum vel partim vel omnino desiderabatur, sed mirum solummodo chorioideae, nec uveae.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
