# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 138

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/138

DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET DIRECTIONE CANALIS NASALIS, II 1 AUCTORE , τῶν τοῦ JO. JAC. CAROLO LA HARPIO MED. ET CHIR. DOCT. HELVETO-VALDENSI I). , per conἴη 4 - Longitudinem tubuli in canalem nasalem immittendi hactenus non satis certam statuere potuimus. Quidam auctores dixerunt, ductum nasalem longitudinem novem linearum apud adultos explere, quatuor quinqueve in infantibus; accuratior vero rei investigatio docet, hanc longitudinem inter quinque et decem lineas apud adultos, pro faciei extensione, oscillare 2). Itaque instrumentum, quo ductus nasalis longitudinem metiamur, haud inutile videtur; tale autem instrumentum plurimis imperfectionibus semper obnoxium manebit. 1) Hae observationes desumtae sunt ex auctoris Dissert. inang. , cel. Himlyo dicata, de tubuli metallici immissione in cura obstructionis ductus nasalis. Gottingae 1827. 8v0. inde a §. Ex extensione quidem faciei longitudinem ductus nasalis circiter aestimare possumus; talis autem aestimatio hic non sufficit, propter frequentiam aberrationum et deformationum ossium taciei, praesertimque eorum, quae narium cavitates efformant. (Vid, infra).

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
