# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 141

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/141

Praeterea extremitas inferior semper angustior evadit, abstractis coarctationibus morbidis in hac extremitate fere semper haerentibus. De directione ductus, quam eadem ratione ac latitudinem metimur, hac opportunitate oblata quaedam adjiciamus. Medici et chirurgi, exceptis iis, qui methodo Dupuytrenianae favent, ductum nasalem esse rectum censuerunt, cel. Dupuytren autem sectatoresque ejus, eum ita incurvatum dixerunt, ut concavitas ejus lineam corporis medianam spectaret. Mihi quidem utrique opinioni aliquid veri inesse videtur, plurimis enim in casibus ductus rectus est; nonnunquam autem cum basis nasi angusta et cavitatum narium pars media extensa, tubulo curvatura lineam medianam spectans, inest; interdum denique, ductus contrario modo, versus os malare curvatus est, cum quidem, hic basis nasi et fundus fossarum nasalium latus est, dum illic media pars narium angusta evadit. Etsi sane, ut cognoscamus, quomodo ductus sit direetus, haud magni momenti sit, tamen ad hoc etiam animum advertamus oportet, cum sine ulla difficultate fieri possit. Quod quidem hoc modo explorandum est. Ductu nasali apto vel ad tubulum excipiendum parato, operator specillum majus eligit, quo caute in ductum immisso directionem illius explorat. Ceterum autem, si directioni ductus haud attendere volemus, tubulus rectus aut inferne 1) WARE, Chirurgische Beobachtungen über das Auge. Uebers. von Runde mit Anmerk. von Himly. Gott. 1809, in adnotationibus ad pag. 241.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
