# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 142

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/142

vix curvatus praeferendus est, existimo tamen, cognitionem directionis hujus nonnullius momenti esse. Ut latitudinem autem ductus recte exploremus, multo gravioris momenti est. Haec autem latitudinis indagatio multo etiam difficilior est. Specilla sane varias ob causas in ductum immittenda, latitudinem ejus etiam indicant, maximum enim, quod ductum excipere potest mensuram nobis exhibet nonnunquam sat accuratam, ad quam tubulum fabricamus; et cum quidem tubulum absque praevia dilatatione immittimus, ad specilla tantum, in latitudine metienda, confugiendum est. In casibus autem praeviam dilatationem postulantibus, praeter specilla, turundae et fides, quibus ductum dilatamus, nobis, statim post eorum extractionem, ductus formam exactissime referunt. Praesertim fides, quae humiditate mox penetratae et dilatatae ductum implent, ejusque formam fideliter desumunt. Cereoli e spongia praeparata propter eorum capacitatem extensionis nimiam non conveniunt. Conditionibus, a quibus tubuli forma pendet, nempe longitudo, latitudo et directio ductus lacrymalis, determinatis, jam ad eas transeamus, quibus momentum temporis introductioni tubuli aptum determinatur. Primo obtutu autem haec quaestio oritur: immittendusne sit tubulus in ductum nasalem statim post saeci incisionem? 1) Cum ductus obstructio a laxitate, intumescentia molli aut extensione chronica membranae mucosae pendet, sive exsudatio muci spissi hanc obstructionem comitetur, sive minus, tum demum tubulus immittitur et in ductu in perpetuum relinquitur; hoc enim in casu, tubulus ductum uno tenore dilatare potest et membranae non induratae huic dilatationi haud obstant. Chirurgi plerique, qui tubulo usi sunt, eum statim post sacci incisionem semper inserebant, talis autem methodus nobis plane repugnat. Cum enim ductus induratione arcta et resistente coarctatur aut intumescentia densa, cicatrice vel adhaesione ulcerationem sanatam sequentibus, occluditur, si tubulum statim post incisionem immittas, evenit, aut hanc introductionem non sine labore et conatibus periculosis perfici, etsi tubulus hoc ipso in casu convenientem crassitiem offerat, aut, tubuli pressione resolutionem intumescentiae provocante, tubulum multo angustiorem ductu fieri et tum demum vacillare suamque sedem minima sub impulsione mutare et derelinquere. Quae cum ita sint, dilatatio ductus introductionem tubuli praecedere debet.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
