# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 146

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/146

Una cum hac parva epiphora etiam siccitas totius nasi, aerisque accessui aditus omnino clausus et sempiternum fere sternutationis incitamentum aderat, quibus aegra die noctuque cruciabatur. Totum etiam nasi dorsum sensim elevabatur, et premente digito dolores quidem quam maxime augebantur, sed neque lacrymae neque mucus in nasi cavum ruebant, quod sicuti antea semper siccum remanebat. Cutis superne tumorem tegens paulo rubrior quidem quam in naturali statu erat, attamen ardens deerat color. Aegra dolores inde orientes pertulit sine ullius medici auxilio per unum annum et quadrantem, quo repente autem, cum diu et fortiter sternutaverat, aliquid se movere profundiusque prolabi, sed tum rursus adhaerere sensit, quo dolores graviores sunt redditi. Sternutationis incitamentum nunquam nunc defuit, et tribus diebus postquam semotionem corporis alieni senserat, inter sternutamentum vehemens lapis in gremium e naso cecidit, quem statim magna aquosi liquoris copia prorumpens sequebatur. Sternatatione igitur corpore amoto doloribus minus cruciabatur aegra, tumor externus paululum sed non plane evanescebat, digitorum compressio libentius quam antea perferenda: aëri etiam nunc parvae tantummodo patebant aperturae, per quas ire potuit, sed non tam liber quam in sano erat aditus. Lacrymae neutiquam per genus ruebant, oculus autem iis adhuc abundabat. Aliud vero malum nunc supervenit: nasus enim sinister semper fere humectabatur ab aquoso, interdum subrubro, non foetido, sed percaustico fluido, cujus interdum magna quantitas rapide excernebatur; membrana interna ob causticam hujusce fluidi vim plane corrodebatur, unde majores quam antea fere dolores, cum fluidum prorumpens semper locum affectum denuo incitaret, oriebantur. Nunc demum aegra auxilium e clinico chirurgico et ophthalmiatrico in universitate Berolinensi felicissimis sub auspiciis illustr. de Graefe florente petiit. Examine instituto morboque explanato, ut nova calculi formatio impediretur, kali carbonicum hisce formulis tam ad usum internum quam ad externum ad injiciendum accepit.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
