# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 154

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/154

Certissimum autem signum et hoc in morbo praebet autopsia, qua extra omnem dubitationis aleam ponimur. Consideratis igitur et hisce symptomatibus facillime etiam dacryolithi a polypis nasalibus sunt distinguendi. De calculorum qualitate nil adhuc certi constituere licet, et verisimillimum est, eos quam maxime variare, quod etiam in aliis corporis humani calculis videmus; duo in ductu nasali sedentes multis obsiti sunt eminentiis, coloris subviridis, sed illi minores in angulo oculi externo, quos Illustr. de Walther observaverat, laevem omnino superficiem ostendunt; num omnes e stratis diversis sint compositi, adhuc in dubio versatur, cum disquisitioni accuratiori nondum subjecti sint. Idem etiam accidit de elementis, e quibus constant; nam analysis chemica nonnisi in iis Illustr. de Walther instituta hucusque est, qui maximam partem e calcaria carbonica, cui perparum modo calcariae phosphoricae admixtum est, constare videntur. Dispositio ad calculos effingendos neganda non est, cujus rei veritas clarissime ex exemplo quodam ab Illustr. Wellero 1) tradito elucet: „Facta est dacryocystitis chronica et inde dacryops blennoideus nuce cerasi, quae in femina de hac re inscia per choanas in nasum venerat, in ostioque inferiore ductus nasalis ita intrusa erat, ut per novem fere menses fixa adhaereret, inflammationemque aleret. Illa autem a doctore Bartky detecta atque amota, omnes molestiae statim sine artis auxilio evanuerunt. Cum igitur nux per novem menses hic adhaereret, neque incrustaretur, satis demonstratur, dispositionem calculosam omnino requiri ad calculos formandos, neque in omnibus, quanquam causa occasionalis adsit, eos oriri. Prognosis dacryolithorum, uti ex hisce duobus et Waltheri laudata morbi historia apparet, generatim haud iniqua statuenda est. Calculi detecti facillime operationis ope dimoventur, remediisque aptis dispositio calculorum formandorum tolli potest. Inflammationes oculorum symptomaticam interdum curam exigunt, sed corpore alieno amoto mox cessant, doloresque tum sistuntur. Pejor autem prognosis redditur, si, calculo in sacco lacrymali aut ductu nasali formato aeger tam sero auxilium postulat, ut membrana mucosa jam ad polyposam sit coacta excrescentiam.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
