# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 155

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/155

De concretionum lacrymalium praesentia persuasi eo curam dirigamus, ut has concretiones amoveamus, et tum dispositionem novorum formandorum calculorum tollamus. Primae indicationi nonnisi operatione satisfacere possumus, quae quidem facillime perficitur. Calculi enim inter bulbum et palpebras formati optime aut volsella aut forcipe quovis apto, quoties se gignunt, amoventur, palpebra inferiore paulisper detracta; sicuti etiam ii in ductu nasali procreati aut forcipe ad polypos extrahendos applicato, aut quovis instrumento obtuse et late hamato metallico, ne curvetur, educi possunt. Dispositioni calculosae tollendae remedia alcalica et in his praecipue kali carbonicum respondent; alia quoque contra statum calculorum laudata, vulgo lithontriptica nominata in usum sunt vocanda, si remedio supra laudato non ad finem pervenimus faustum; ad quae raro tamen sine dubio confugere coacti erimus, uti ex illis tribus morborum historiis apparet. Iconum descriptio. Figurae ab illo calculo desumtae sunt, cujus in hist.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
