Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 159
Unproofread scanNot analysed yet
In cane familiari experimentum quintum eodem mode factum, oculi sinistri sanguifluvium nec non utriusque oculi deinde inflammationem vehementem produxit. Quae cum evanuisset, post sex circiter hebdomades in oculo dextro crystallus pellucida crassitudine et consistentia minor sanis detecta est inter septi laminas, quo corpus vitreum ab humore aqueo separabatur. In oculo sinistro crystallus detecta nulla. Haec experimenta quinque dum multis verbis in tractatu citato descripta inveneris, miraberis sane, quod in experimenti sexti descriptione, extra omnem dubitationem de felici totius disquisitionis eventu, ut ajunt, positi, ne minimum quidem converteriat, quod fidem rei posset conciliare. In cuniculis duabus ruri facta est utriusque oculi lentis extractio; an prolapsa iris sit, an secuta inflammatio, cuius curae sint traditi, an una cum aliis cuniculis domum habitaverint, nescimus omnino. Aliquo tempore post, cum alter eorum visus integri signa edidisset, fortuito casu mortuus est unus cuniculorum, non tamen instituta oculorum dissectio. Alterius vero, cui ad sex usque menses vitam conservare contigit, capsulae, cicatrice nulla depravatae, crystallos volumine et consistentia iis plane aequales, quae extractae erant, praebuerunt. Immersae aquae bullienti opacae illico ac durae factae conteri manibus potuerunt crystalli.