# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 160

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/160

Quo factum sit, ut experimentorum auctores ex iis, quae in experimentis his inventa sunt, colligerent, non posse dubitationem admitti de regeneratione lentis crystallinae, id cum mirum videatur, singula licebit, quae lentis speciem prae se ferebant, accuratiori examini submittere. Dissecti post diversa temporis intervalla oculi, si totum spectas, sunt duodecim, quorum sex neque lentem continebant, neque aliud quid, quod fallere vel incautissimos potuisset, verum inflammationis atque insultationis signa vehementissimae. In duobus (in exp. IV. oculo sinistro atque in exp. V. oculo dextro) novae lentis germina inter concretarum oculi membranarum laminas radicantia unicuique, cui ophthalmologiae prima elementa posuisse licuit, suspicionem movere debent; cum inveniremus (exp. IV. oc. sinist.) colore cano tinctum corpusculum fuisse, cui lentis munera imposuerant. Tam tenera pueritia lens non solet canescere! Iam supersunt observationes quatuor (exp. I. et II. oc. sinist. et exp. VI.), quae speciosis sane argumentis, extractae lentis in locum novam succedere videantur evincere. Quae vero argumentatio minuitur probabilitate, si animum ad severum attendimus. In instituendis experimentis in cuniculorum oculis seclidecim, quorum accuratior deinceps sequitur descriptio, sat larga mihi occasio facta est observandi, quanta opus diligentia sit, ut lens integra (quae miri in cuniculis voluminis est) per incisionem corneae, nulla relicta particula, egrediatur. Hoc vero persuasissimum habeo, si cochlearis ope operatio instituitur, impediri rarissime posse, quo minus lens crystallina dissecaretur. Est enim musculorum oculi tanta actio, ut, dummodo incisio sat longa adsit, sponte sua lens crystallina prosiliat; si vero incisio justo minor perficeretur, cochlearis volumen ad replendum magis spatium, quod lentis egressui destinatum est, quam ad eam removendam conferre videtur. Quare ne haec quidem, in quibus corpus lenticulare detectum est, probare mihi videntur, lentem crystallinam redintegrari, sed rem plane aliam, manu parum exercitata instituta haec experimenta esse, nec non praepropera festinatione publici juris facta.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
