# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 161

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/161

Observationes vero meae, quas coram oculis viri illustrissimi Rudolphi, adjuvante benevole viro celeberrimo Schlemmio institutas edicere licet, an jure me perduxerint eo, ut hanc conclusionem ausus sim, ex earum consideratione, qualem habemus hic, facile patebit. Haud tam facilis in mammalibus ceteris quam in quadrumanis atque in homine extractio lentis tum propter musculum nervum opticum circumdantem infundibuliformem est, cum propter irregulares, quibus laesionem student evitare, oculorum jactationes; accedit in cuniculis magna palpebrae tertiae evolutio, quam vix removere, apertis duabus aliis, contingit. Quibus impedimentis diuturnam palpebrarum diductionem, qua defatigati cuniculi quieti oculos dant, felici eventu opponimus. Methodus operandi, qua in superiore corneae parte incisionis locus eligitur, in nostris quoque experimentis adhibita non eo scopo est, ut majore humoris aquei servati copia capsulae parietes distenderentur, sed propter commoda nonnulla alia, quibus adductus illustrissimus Jaeger in homine quoque hanc methodum exercet, eamque cum eventu saluberrimo splendidissimoque. Experimentum primum cum institueremus, cultri Beerii ope, in cuniculo quatuor mensium, ex utroque oculo lentem integram extraximus, non tamen evitari potuit, quin oculi dextri corporis vitrei particula prolaberetur. Iris nec prolapsum nec laesionem ullam passa. Quae sequebatur inflammatio, haud ita gravis visa est, ut antiphlogistica remedia in usum vocare praeter lotiones frigidas necessarium putaremus. Ophthalmitide brevi soluta visus signa aderant sane, sed in cuniculis, dum barbati incedunt, difficillimum de visus facultatibus certi quid contendere est. RADII script. ophthalm. min. III.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
