# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 162

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/162

Post dierum viginti duorum spatium medullae spinalis dissectione cuniculus occisus est; facta statim oculorum anatomica disquisitione, in exterioribus, si corneae cicatricem excipias, partibus detectum nil morbosi est. Ad posteriorem scleroticae partem sectione circulari internae oculi partes visui patefactae lentis crystallinae ne vestigium quidem ullum ostenderunt, capsulae vero posteriorem solum partem, eamque pellucidam corpori vitreo adhaerentem. Haec eadem in utroque oculo sunt observata. Cuniculi maris, duos annos nati, ex oculis Experimenti secundi materiam sumere constitueramus; atque oculi sinistri primum lentis extractionem tentavimus, sed frustra. Tantae musculi infundibuliformis erant contractiones, ut, postquam egressa lentis dimidia pars est, desistere de incepto essem coactus. Ad dies tunc aliquot conservatus cuniculus est, ut alterius oculi operatio postea institueretur, sed eum quoque cum aggrederer, iteratos priores cruciatus veritus cuniculus, omnem, quam impendere placuit, operam irritam reddidit. Nihilominus tamen obductioni anatomicae conservatus est, quae cum instituta esset post dies viginti, summam hanc nobis praebuit. Nulla inflammationis aut signa aut sequelas praeter corneae cicatricem in oculi superficie animadvertimus. Interiores quoque partes eo tantum de naturali statu deflexere, ut in capsula bene clausa lentis parum obnubilatae pars contineretur. Oculi dextri tanta inflammatio fuerat, ut obcoecatus plane atque destructus nil daret notatu dignum. Facta est tunc in tribus eodem die cuniculis vix adultis extractio lentis hac praecautione, ut ne alterius oculi inflammatio alterius simul excitatam inflammationem augeret, lens tantum altera extraheretur, deinde vero, ophthalmitide soluta, alterius oculi operatio sequeretur. Experimentum tertium. Prima, quam extraximus, lens crystallina, oculi dextri pars, per incisionem corneae, digito leviter premente egressa integra est. Neque quidquam incommodi secutum est praeter iridis prolapsum exiguum.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
