# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 164

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/164

Incisio autem corneae minor evenit, quam ut lens crystallina removeri tota potuisset. Iridis pars exigua prolapsa est, omnisque eum reponendi opera vana facta. Tunc sibi ipsi commissus cuniculus vehementem iritidem totiusque oculi inflammationem est passus, quae vero cum diebus octodecim post prorsus evanuisset, anatomicae disquisitioni oculus est traditus. Inflammationis signa aderant nulla; iridis cum cicatrice corneae concreta pars deformaverat pupillam; cetera sana sunt inventa. An clausa capsula fuerit, certiores facti non sumus (quia in spiritu vini hoc exemplar conservatur), contentam vero in ea lentem crystallinam invenimus pellucidam sanis minorem. Oculus sinister a statu normali neutiquam deflectere primo intuitu videbatur; in cornea vero ab incisione obnubilationem parvam animadvertimus, neque aderat in oculo neque lens crystallina neque capsula lentis. Cetera sana. Experimentum septimum. Lens crystallina oculi sinistri leviter cultri manubrio pressi facillime extracta est, neque iridis prolapsus reponi sua sponte recusavit. Quo facto, dum evanuisset inflammatio, cuniculus conservatus est. Hoc vero post dierum septem decursum ita adepti sumus, ut nil obstaret, quominus etiam oculi dextri operationem institueremus, quod factum in Ex perimento octavo ita tamen est, ut de optato eventu dubii haereremus. Non enim lens crystallina tota simul prosilivit, sed frustatim magna ejus pars (nescio quantum) extracta est. Per dies deinde ut in prioribus octodecim et inflammationis exitum et lentem crystallinam aut novam aut discissae partem, quam in obductione inveniremus, exspectavimus.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
